- THEODOSIUS
- I.THEODOSIUSBithynus, qui et Tripolites, teste Vossô, quem sis vide de Scient. Mathemat. c. 16. §. 6. et l. 33. §. 8.II.THEODOSIUSDiaconus, frater Constantis Imperatoris huius iussu occisus est: qui proin furiis mox agitatus, in somnis subinde fratrem, calicem cruore plenum exhibentem, vidit et exhorruit. A. C. 659. Cedrenus in Hist.III.THEODOSIUSDux inclitus, pater Theodosii Imperatoris, Saxones et Scotos vicit. Latinus Pacatus de eo, Saxo consumptus bellis navalibus offeretur: Fedactum ad paludes suas Scotum loquar? Quo respiciens Sidonius,Quin et Armoricus piratam Saxona tractusSperabat, cui pelle salum sulcare BritannumLudus ——— ———Vide quoque Frid. Gronov. Observat. in Eccl. Script. c. 1. ubi de aetate Hegesippi, vi eorundem gestorum meinit, l. 5. c. 15.Imperatores Romani.IV.THEODOSIUSPatriarcha Alexandrinus, haereticus, ope Theodorae Imperatricis, quae Eutychianis favebat, muneri admotus, A. C. 335. post Timotheum, eôdem tempore, quô Gaianus quoque electus est. Sed hôc pulsô, ille paulo ultra annum praefuit, urbe inter Gaianitas et Theodosianos divisâ, quorum hi Corrupticolae, illi Incorruptibiles et Phantastici dicti sunt. Postea Constantinopolim veniens, Imperatricem sibi faventem habuit, novosque ibidem errores disseminavit. Ioh. Damascenus, de Haeres. l. 3. Baronius, in Annal.V.THEODOSIUSPseudopatriarcha Hierosolymitanus, A. C. 451. Eutychianus Monachus cum esset, Patres Concilii Chalcedonensis, velut Nestorianos, traduxit, tantumque per socios suos effecit, ut Iuvenalis Episcopus Constantinopolim fugere coactus fuerit. Ipse domos incendendo et plurimos fideles neci dando saevus, criminum reos vinculis exsolvit, urbisque portis clausis quidvis faciendi dedit licentiam: Imo, Eudoxiam Theodosii Iunioris viduam quoque aggredi, illamque seducere ausus est. Auditô postmodum, sibi Martiani iussu, quem his de rebus Euthymius monuerat, vincula parari, in montana Sionis confugit, Martianô, cum Pulcheriâ, acerbissimis convitiis proscissô Sed haec Hierosolymae incolas meliora edocuit, in literis Monachum hunc infelicem, discipulum Simonis Magi et Antichristi praecursorem vocans. Euagr. l. 2. c. 5. Nicephorus, l. 15. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.